Nam sole orto magnitudine angusti gurgitis sed profundi a transitu arcebantur et dum piscatorios
quaerunt lenunculos vel innare temere contextis cratibus parant, effusae legiones, quae hiemabant
tunc apud Siden, isdem impetu occurrere veloci. et signis prope ripam locatis ad manus comminus
conserendas denseta scutorum conpage semet scientissime praestruebant, ausos quoque aliquos fiducia nandi
vel cavatis arborum truncis amnem permeare latenter facillime trucidarunt.
Eodem tempore etiam Hymetii praeclarae indolis viri negotium est actitatum, cuius hunc novimus esse
textum. cum Africam pro consule regeret Carthaginiensibus victus inopia iam lassatis, ex horreis Romano
populo destinatis frumentum dedit, pauloque postea cum provenisset segetum copia, integre sine ulla
restituit mora.

  • LISTE DES EXPOSANTS

– Exposant 1
– Exposant 2
– Exposant 3
– Exposant 4
– Exposant 5
– Exposant 6
– Exposant 7
– Exposant 8